STRUCTOR

STRUCTOR
STRUCTOR
Petronio Arbitro qui fercula puerorum manibus allata apte disponit. Iuvenalis Sat. 7. v. 184.
----- Veniet qui fercula docte
Componat -----
Quae itaque Coquus elaboraverat, collocabar Structor. Unde iterum Petron. Superque proprium convenientemque materiae Structor imposuerat cibum. Graece proin Τραπεζοκόμος dictus, apud Athenaeum Dipnosophist. l. 4. Ι᾿όβας ὁ βασιλἐυς τὸν αὐτὸν εἶναί φησι τραπεζοκόμον καὶ τὸν ἀπὸ Ρ῾ωμαίων καλούμενον Στρούκτορα: I. e. Iuba Rex eundem censet esse mensae curatorem, quem Romani Structorem appellant. Et hunc famulitii ministerialis Praesulem videtur constituere Macrobius Saturnal. l. 1. c. ult. Inter haec servilis moderator obsequii, cui curae vel adolendi Penates, vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, admonet dominum, familiam pro sollennitate annui moris epulatam. Virgilium autem imitatur Macrobius, qui sic Aen. l. 1. v. 706.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longô
Cura penum struere, et flammis adolere Penates.
Ubi Servius, Struere, inquit, ordinare, componere: unde et Structores dicuntur ferculorum Compositores. Donatus vero procurationem Cellarii, et Deorum Penatium cultum interpretatur. Quae sequuntur, v. 709.
Centum aliae, totidemque pares aetate Ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant:
de Infertoribus et Pocillatoribus accipienda sunt. Structoris enim erat componere et servare fercula, non inferre. De eodem Seneca l. de Vita beata c. 17. Quare Ars est, apud te ministrare: nec temere, et, ut libet, collocatur argentum, sed perite struitur. Plautus Menaechmis, Actu 1. Sc. 1. v. 25.
Cereales cenas dat, ita mensas exstruit,
Tantas struices concinnat patinarias, etc.
Dum autem Seneca pergit, Et est aliquis scindendi obsonii Magister: Scissorem quoque habemus, quem una cum Structore producit: ut et iuvenalis facit Sat. 5. v. 120.
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectes, et Chironomanta volanti
Cultello donec peragat dictata Magistri
Omnia.
Quamvis enim partes hae aliquando ab ipso Tapulla seu convivii Magistro, nonnumquam a Coquis obirentur, communius tamen erat, ut servi edocti inspectantibus convivis cibos dividerent. Sed de Scissore dictum supra, in hac voce, ut et in voce Carptor. Sunt quoque, qui Architectum Structorem vocent, seu potius Architecti Ministrum. Abdias Histor. Apostol. l. 9. A' Domino, inquit, meo Rege Indiae missus sum, requirens Artificem Structorem, qui ei palatia possit aedificare. Vide quoque D. Zenonem c. de praec. Attende tibi, et plura hanc in rem, apud Laur. Pignorium Com. de Servis, Tit. Popmam, de operis Servorum, Dempsterum Paral. in Rosinum l. 5. c. 29. Alios. Hinc Structores conviviorum ὀικοδόμους δείπνων eleganter vocat Hesychius, qui Graece propriâ voce τραπεζοκόμοι dicebantur. Eorum frequens in Inscr. mentio est. Quid autem Structura proprie sit, vide et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Structor — (röm. Ant.), 1) Decker, bes. Dachdecker, auch Maurer überhaupt; 2) Sklav, welcher die Tafeln deckte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Structor —    • Structor,        1. зодчий, также каменщик и кровельщик;        2. раб, который устанавливал на стол кушанья и блюда; иногда вместе с тем и кравчий, scissor …   Реальный словарь классических древностей

  • STRUCTOR — structorias …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • structor — …   Useful english dictionary

  • Messor structor — Messor structor …   Wikipédia en Français

  • Rhytidicolus structor — Rhytidicolus structor …   Wikipédia en Français

  • Messor structor — La fourmi Messor structor est une espèce qui vit dans des milieux calcaires et silicieux. C est une espèce polygyne (avec plusieurs reines) chez qui on observe un polymorphisme important. Les ouvrières mesurent de 3 à 4 mm et sont divisées en… …   Wikipédia en Français

  • Aphenogaster structor — Harvesting Har vest*ing, a. & n., from {Harvest}, v. t. [1913 Webster] {Harvesting ant} (Zo[ o]l.), any species of ant which gathers and stores up seeds for food. Many species are known. [1913 Webster] Note: The species found in Southern Europe… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • STRUCT — structor …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Степной муравей-жнец — ? Степной муравей жнец Научная классификация Царство: Животные Тип: Членистоногие Класс: Насекомые …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”